S. Siricius

Plenarium totius Africae Concilium Hippone regio celebratum (8 Oct. 393), Canon 36

[Placuit] ut praeter Scripturas canonicas nihil in Ecclesia legatur sub nomine divinarum Scripturarum. Sunt autem canonicae Scripturae : Genesis, Exodus, Leviticus, Numeri, Deuteronomium, Iesu Nave, Iudicum, Ruth, Regnorum libri quatuor, Paralipomenon libri duo, Iob, Psalterium Davidicum, Salomonis libri quinque, Duodecim libri prophetarum, Esaias, Ieremias, Daniel, Ezechiel, Tobias, Iudith, Hester, Hesdrae libri duo, Machabaeorum libri duo.

Novi autem Testamenti: Evangeliorum libri quatuor, Actus Apostolorum liber unus, Pauli Apostoli epistolae tredecim, eiusdem ad Hebraeos una, Petri duae, Ioannis tres, Iacobi una, Iudae una, Apocalypsis Ioannis.

Ita ut de confirmando isto canone transmarina Ecclesia' consulatur. Liceat etiam legi passiones Martyrum, cum anniversarii dies eorum celebrantur.

Idem canon tribuitur etiam Concilio Carthaginensi quod dicitur tertium, a. 397, et repetitus est a Concilio Carthaginensi (canon 29), a. 419 (1), cum hoc tamen discrimine, quod loco « Pauli Apostoli epistolae tredecim, ejusdem ad Hebraeos una », dicatur : « epistolae Pauli numero quatuordecim ». In eodem Concilio, post verba « Apocalypsis Joannis », sequens additur conclusio loco praecedentis :

Hoc etiam fratri et consacerdoti nostro sancto Bonifacio, urbis Romae episcopo, vel aliis earum partium episcopis pro confirmando isto canone innotescat, quia a Patribus ita accepimus in Ecclesia legendum.

1 MANSI 3, 891: 4, 430.