S. Leo I

Epistola 15 ad Turribium Asturicensem Episcopum de Priscillianistarum erroribus

21 Iulii 447 cap. 15 (1)

23 Cap. XV. [Priscillianistae] Scripturas veras adulterant, falsas inducunt.

De qua re quinti decimi capituli sermo conqueritur, et praesumptionem diabolicam merito detestatur : quia et nos istud veracium testium relatione comperimus, et multos corruptissimos eorum codices, qui canonici titularentur, invenimus. Quomodo enim simplices decipere possent, nisi venenata pocula quodam melle praelinirent, ne usquequaque sentirentur insuavia, quae essent futura mortifera? Curandum ergo est, et sacerdotali diligentia maxime providendum, ut falsati codices, et a sincera veritate discordes, in nullo usu lectionis habeantur. Apocryphae autem scripturae, quae sub nominibus apostolorum multarum habent seminarium falsitatum, non solum interdicendae, sed etiam penitus auferendae sunt atque ignibus concremandae. Quamvis enim sint in illis quaedam quae videantur speciem habere pietatis, numquam tamen vacua sunt venenis, et per fabularum illecebras hoc latenter operantur, ut mirabilium narratione seductos laqueis cuiuscumque erroris involvant. Unde si quis episcoporum, vel apocrypha haberi per domos non prohibuerit, vel sub canonicorum nomine eos codices in Ecclesia permiserit legi, qui Priscilliani adulterina sunt emendatione vitiati, haereticum se noverit iudicandum, quoniam qui alios ab errore non revocat, seipsum errare demonstrat.

1 PL 54, 688.