S. Innocentius I

(Ex epistola "Consulenti tibi" ad Exsuperium Episc. Tolosanum, 20 Febr. 405) (1)

... Qui vero libri recipiantur in canone, brevis annexus ostendit. Haec sunt quae desiderata moneri voce voluisti: Moysi libri quinque, id est, Genesis, Exodi, Levitici, Numeri, Deuteronomii et Iesu Nave unus, Iudicum unus, Regnorum libri quatuor, simul et Ruth, Prophetarum libri sexdecim, Salomonis libri quinque, Psalterium. Item historiarum, Iob liber unus, Tobiae liber unus, Hesther liber unus, Iudith liber unus, Machabaeorum libri duo, Hesdrae libri duo, Paralipomenon libri duo. Item Novi Testamenti : Evangeliorum libri quatuor, Pauli Apostoli epistolae quatuordecim, epistolae Ioannis tres, epistolae Petri duae, epistola Iudae, epistola Iacobi, Actus Apostolorum, Apocalypsis Ioannis.

Cetera autem, quae vel sub nomine Mathiae sive Iacobi minoris, vel sub nomine Petri et Ioannis, quae a quodam Leucio scripta sunt (vel sub nomine Andreae, quae a Xenocaride et Leonida philosophis) vel sub nomine Thomae, et si qua sunt alia, non solum repudianda, verum etiam noveris esse damnanda.

1 PL 20, 501, ed. critic. H. WURM in Apollinaris 12 (1939) 74-78.