Praefatio Ad Primam Editionem

Cum Ecclesia numquam destiterit, sive solemnioribus declarationibus sive magisterio ordinario, divinitus traditam de Libris Sacris doctrinam exponere et contra omnes adversariorum impugnationes tueri ac defendere, cumque huiusmodi documenta non facile omnibus praesto esse possint, visum est quaedam ex praecipuis, ea scilicet quae sacrorum administris et seminariorum alumnis scitu magis necessaria sunt, in unum colligere, ut et expeditior fiat eorum usus, et doctrina Ecclesiae de origine divina Sacrorum Librorum deque eorumdem omnimoda veritate ac demum de iis omnibus quibus eorum firmatur auctoritas, penitius et securius percipi queat.

Quod ad indolem Enchiridii attinet, animadvertendum est collectionem hanc authenticam esse; quare, in ea perficienda nulla alia documenta fuisse generatim adducta praeter ea quae ab Ecclesiastica auctoritate prodiere : quinam autem sit valor quem quodlibet ex allatis instrumentis sibi vindicet, facile cuique patebit.

Quia vero nonnulla exstant documenta, quorum origo et auctoritas in obscuro quidem sunt, veneranda tamen antiquitate maxime commendantur, ut e. gr. Canon Muratorianus et Decretum Gelasianum, operae pretium aestimatum est eadem Collectioni adiicere.

Ad consulendum perspicuitati et brevitati, ex documentis longioribus eae partes tantum relatae sunt quae rem biblicam propius respiciunt, ceteris quae eam directe non attingunt, resecatis, uno excepto decreto « Lamentabili sane exitu » quod, ob eius momentum, ex integro transcriptum est.

Eadem de ratione omissa sunt documenta illa quae de studio linguarum semiticarum, de Locis sanctis, de Sacrae Scripturae expositione in publicis concionibus, de lectione Librorum Sacrorum, de Societatibus biblicis, de libris apocryphis et his similibus agunt, quippe quae ad scopum propositum minus conferre videbantur.

Romae, die festo ss. Apostolis Petro et Paulo sacro, 1927.