Praefatio Ad Editionem Alteram

Cum post primam huius Enchiridii Biblici editionem, quae anno 1927 auctoritate Pontificiae Commissionis de Re Biblica prodiit, non pauca documenta ecclesiastica Sacram Scripturam spectantia emissa sint, necessarium videbatur novam parare eiusdem Enchiridii editionem. Hanc a priore pluribus modis differre benevolus lector facile animadvertet. Forma enim externa, ut cotidiano usui facilius adaptetur, iam minor est, carta autem melior litterae elegantiores et paululum crassiores. Ordo vero documentorum, ratio ea eligendi, modus ea exhibendi in hac nova editione eadem sunt ac in priore.

Ut finis praecipuus huius editionis postulat, in ea imprimis omnia illa documenta adduntur, quae inde ab anno 1927 tam ab ipsa Pontificia Commissione de Re Biblica quam ab aliis Magisterii Ecclesiae auctoritatibus emissa sunt (cf. nn. 512-621). Ex antiquioribus autem quaedam, quae maioris momenti esse videbantur, nunc primum inseruntur (nn. 8-10; 14-15; 23-24; 31-33; 35-36; 41-47). Ratio periclitandae doctrinae in Sacra Scriptura, novis curis elaborata et a Summo Pontifice approbata, in Appendicem relata est (nn. 622-636).

Alia vero documenta quae indolis potius privatae esse videbantur (cf. nn. 127-129) vel quibus posterioribus Sanctae Sedis dispositionibus derogatum est (ut v. gr. de editionibus Sacrae Scripturae; cf. nn. 122-125 cum nn. 452-456) in hac nova editione omissa sunt.

Notae ad calcem paginarum positae omnes retractatae sunt; accuratiori atque uniformi fontium citationi studuimus et editiones documentorum recentiores, immo recentissimas, ubi prostant, citavimus, adhibito textu qui peritorum iudicio magis genuinus et certus videtur (cf. nn. 14 21 26 31).

Cum in novam hanc editionem nova documenta in serta et quaedam antiquiora omissa sint, necesse fuit etiam numeros in margine positos mutare et augere. Ad utilitatem autem eorum qui hac nova editione utentur, in ea etiam numeri prioris editionis conservantur.

Index systematicus cum elencho alphabetico coniungitur; accedit Index locorum Sacrae Scripturae, qui in Enchiridio citantur, et Index nominum.

Faxit Deus, ut haec quoque nova editio authentica conferat ad id, quod monet S. Paulus: « Depositum custodi, devitans profanas vocum novitates et oppositiones falsi nominis scientiae » (1 Tim 6,20).

Romae, 29 Maii 1954, die Canonizationis S. Pii PP. X.