Fragmentum Muratorianum

... quibus tamen interfuit et ita posuit. Ter- tium Evangelii librum secundum Lucam. Lucas iste medicus, post ascensum Christi, cum eum Paulus quasi itineris studiosum secum adsumpsisset, nomine suo ex opinione conscripsit, Dominum tamen nec ipse vidit in carne, et ideo, prout assequi potuit, ita et a nativitate Iohannis incipit dicere. Quartum Evangeliorum Iohannes ex discipulis. Cohortantibus condiscipulis et episcopis suis, dixit : « Conieiunate mihi hodie triduo et quid cuique fuerit revelatum, alterutrum nobis enarremus ». Eadem nocte reve- latum Andreae ex Apostolis, ut recognos- centibus cunctis Iohannes suo nomine cuncta describeret. Et ideo, licet varia sin- gulis Evangeliorum libris principia doceantur, nihil tamen differt creden- tium fidei, cum uno ac principali spiritu de- clarata sint in omnibus omnia de nativi- tate, de passione, de resurrectione, de conversatione cum discipulis suis ac de gemino eius adventu, primo in humilitate despecto, quod fu- it, secundo in potestate regali prae- claro, quod futurum est. Quid ergo mirum, si Iohannes tam constanter singula etiam in epistulis suis proferat dicens in semetipsum : Quae vidimus oculis nostris et auribus audivimus et manus nostrae palpaverunt, haec scripsimus vobis2. Sic enim non solum visorem se et auditorem, sed et scriptorem omnium mirabilium Domini per ordi- nem profitetur. Acta autem omnium Apostolorum sub uno libro scripta sunt. Lucas optimo Theophi- lo comprendit, quae sub praesentia eius singula gerebantur, sicuti et semota passione Petri evidenter declarat, sed et profectione Pauli ab Ur- be ad Spaniam proficiscentis. Epistulae autem Pauli quae a quo loco vel qua ex causa directae sint, volentibus intellegere ipsae declarant. Primum omnium Corinthiis schismae haereses in- terdicens, deinceps Galatis circumcisionem, Romanis autem ordinem Scripturarum, sed et principium earum esse Christum intimans prolixius scripsit. De quibus singulis3 neces- se est a nobis disputari, cum ipse beatus Apostolus Paulus sequens predecessoris sui Iohannis ordinem non nisi nominatim septem ecclesiis scribat, ordine tali : ad Corinthios prima, ad Ephesios secunda, ad Philippenses ter- tia, ad Colossenses quarta, ad Galatas quin- ta, ad Thessalonicenses sexta, ad Romanos septima. Verum Corinthiis et Thessalonicen- sibus licet pro correptione iteretur, una tamen per omnem orbem terrae Ecclesia diffusa esse dinoscitur; et Iohannes enim in A- pocalypsi licet septem ecclesiis scribat, tamen omnibus dicit. Verum ad Philemonem una et ad Titum una et ad Timotheum duae pro affec- tu et dilectione, in honore tamen Ecclesiae ca- tholicae, in ordinatione ecclesiasticae disciplinae sanctificatae sunt. Fertur etiam ad Laodicenses, alia ad Alexandrinos Pauli no- mine finctae ad haeresem Marcionis et alia plu- ra, quae in catholicam Ecclesiam recipi non potest: fel enim cum melle misceri non con gruit. Epistula sane Iudae et superscripti Iohannis duae in catholica habentur et Sapi- entia ab amicis Solomonis in honorem ipsius scripta. Apocalypses etiam Iohannis et Pe- tri tantum recipimus, quam quidam ex nos- tris legi in Ecclesia nolunt. 'Pastorem vero nuperrime temporibus nostris in urbe Roma Hermas conscripsit sedente cathe- dra urbis Romae ecclesiae Pio episcopo fratre eius; et ideo legi eum quidem oportet, se pu- blicare vero in Ecclesia populo neque inter .. prophetas completo numero, neque inter Apostolos in fine temporum potest. Arsinoi autem seu Valentini vel Miltiadis nihil in totum recipimus; qui4 etiam novum psalmorum librum Marcioni conscripse- runt una cum Basilide Asiano Cataphry- gum constitutore.
1 Loco textus codicis Ambrosiani (J. 101. sup., saec. VIII) satis corrupti, forma iuxta auctores recentiores restituta proponitur. Consulendi etiam; Codd. Casin. 349. 552. 535 saec. XI; Cod. Casin. 235,. saec. XII; cf. Miscellanea Casinensia, I Montecassino 1897, p. 1-5 : Fragmentum Muratorianum iuxta Codices Casinenses. 1. - Enchiridion Biblicum. 2 I Io. 1, 1-4. 3 Forte supplendum non. 4 Alii quin.